- SAURA
- I.SAURAlacerta est, cuius multus olim in amatoriis usus fuit. Hinc Laelius in Apologia Appuleii, ubi pleraque philtra versibus descripsit, saurorum etiam meminit:Philtra omnia undique irruunt,Trochus, pili ------Sauri, illices bicodulae.Uti veram lectionem Salmas. restituit, ex Florentinis et Cod. Fuxensi. Ita nempe vocat lacertas, Σαύρους, Graecâ voce retentâ. Tritae autem dabantur in potu, uti docet Theocritus in Pharmaceutria,Σαύραν τοιτρίψα???α κακὸν ποτον ἄυριον οἰ???ῶ.Lacertam autem postquam trivero, perniciosum potum crasafferam etc.Qua de re vide plura apud praefatum Virum Cl. ad Solin. p. 943. An hinc Sanraria Insul. quam lacertis grandibus refertam, vocat Caprariam Plin. l. 3. c. 5. Σαυραρίαν, pro Capraria capiens? Nam Graecum sigma antiquum, in libris eadem figurâ signari, ut C. Latinum, constat. Idem ibid. p. 1313. Inde certe Saurites gemma, memorata Plinio l. 37. c. 10. Vide supra quoque Lacerta. At in Falconaria venatione Saurus seu Sorus, dicitur falco anniculus et paucarum pennarum, quae coloris sunt, quem Sor Galli dicebant, apud Fridericum II. Imperator. de Arte Venandi l. 1. c. 54.II.SAURAurbs Samnitum. Steph.Susianae civitas. Ptol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.